# De Beneficiis 5.12.2

Seneca the Younger, De Beneficiis, Book 5, Chapter 12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-the-younger/de-beneficiis/5.12.2

Quid enim boni est nodos operose solvere, quos ipse, ut solveres, feceris ? Sed quemadmodum quaedam in oblectamentum ac iocum sic inligantur, ut eorum solutio imperito difficilis sit, quae illi, qui implicuit, sine ullo negotio paret, quia commissuras eorum et moras novit, nihilo minus illa habent aliquam voluptatem (temptant enim acumen animorum et intentionem excitant), ita haec, quae videntur callida et insidiosa, securitatem ac segnitiam ingeniis auferunt, quibus modo campus, in quo vagentur, sternendus est, modo creperi aliquid et confragosi obiciendum, per quod erepant et sollicite vestigium faciant.

---

Seneca the Younger, De Beneficiis, ed. John William Basore. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1017/phi013/phi1017.phi013.perseus-lat2.xml.
