Latin · ~2 min
Book 5, Chapter 12
Seneca the Younger, De Beneficiis 5.12.3
Not analysed yet
Dicitur nemo ingratus esse ; id sic colligitur: "Beneficium est, quod prodest ; prodesse autem nemo homini malo potest, ut dicitis Stoici; ergo beneficium non accipit malus,…ingratus est. "Etiamnunc beneficium honesta et probabilis res est; apud malum nulli honestae rei aut probabili locus est, ergo nec beneficio ; quod si accipere non potest, ne reddere quidem debet, et ideo non fit ingratus.