# De Beneficiis 5.14.4-5

Seneca the Younger, De Beneficiis, 5.14.4 to 5.14.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-the-younger/de-beneficiis/5.14.4

Aes alienum habere dicitur et qui aureos debet et qui corium forma publica percussum, quale apud Lacedaemonios fuit, quod usum numeratae pecuniae praestat. Quo genere obligatus es, hoc fidem exsolve. Quid sint beneficia, an et in hanc sordidam humilemque materiam deduci magnitudo nominis clari debeat, ad vos non pertinet ; in alios quaeritur verum. Vos ad speciem veri componite animum et, dum honestum discitis, quidquid est, in quo nomen honesti iactatur, id colite.

---

Seneca the Younger, De Beneficiis, ed. John William Basore. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1017/phi013/phi1017.phi013.perseus-lat2.xml.
