Latin
Book 5, Chapter 17
Seneca the Younger, De Beneficiis 5.17.3
Not analysed yet
Ingrati publice sumus. Se quisque interroget: nemo non aliquem queritur ingratum. Atqui non potest fieri, ut omnes querantur, nisi querendum est de omnibus :omnes ergo ingrati sunt. Ingrati sunt tantum ? Et cupidi omnes et maligni omnes et timidi omnes, illi in primis, qui videntur audaces. Adice :et ambitiosi omnes sunt et impii omnes. Sed non est, quod irascaris ; ignosce illis, omnes insaniunt.