# De Beneficiis 5.17.3

Seneca the Younger, De Beneficiis, Book 5, Chapter 17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-the-younger/de-beneficiis/5.17.3

Ingrati publice sumus. Se quisque interroget: nemo non aliquem queritur ingratum. Atqui non potest fieri, ut omnes querantur, nisi querendum est de omnibus : omnes ergo ingrati sunt. Ingrati sunt tantum ? Et cupidi omnes et maligni omnes et timidi omnes, illi in primis, qui videntur audaces. Adice : et ambitiosi omnes sunt et impii omnes. Sed non est, quod irascaris ; ignosce illis, omnes insaniunt.

---

Seneca the Younger, De Beneficiis, ed. John William Basore. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1017/phi013/phi1017.phi013.perseus-lat2.xml.
