Latin · ~1 min
Book 5, Chapter 19
Seneca the Younger, De Beneficiis 5.19.5
Not analysed yet
"Nihil mea interest, an me servaveris ; duos servasti, immo me magis." Quare ista dicis, si non accipis beneficium ? "Quia et, si filius meus pecuniam mutuam sumpserit, creditori numerabo, non tamen ideo ego debuero ; quia et, si filius meus in adulterio deprensus erit, erubescam, non ideo ego ero adulter.