Latin
Book 5, Chapter 19
Seneca the Younger, De Beneficiis 5.19.7
Not analysed yet
Tu autem non vis patri, sed filio dare, et interim ne nosti quidem patrem. Itaque cum dixeris: 'Patri ergo beneficium non dedi filium eius servando ? 'contra oppone : 'Patri ergo beneficium dedi, quem non novi, quem non cogitavi ? 'Et quid quod aliquando eveniet, ut patrem oderis, filium serves ? Beneficium ei videberis dedisse, cui tunc inimicissimus eras, cum dares ? "