# De Beneficiis 5.19.7

Seneca the Younger, De Beneficiis, Book 5, Chapter 19. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-the-younger/de-beneficiis/5.19.7

Tu autem non vis patri, sed filio dare, et interim ne nosti quidem patrem. Itaque cum dixeris: ' Patri ergo beneficium non dedi filium eius servando ? ' contra oppone : ' Patri ergo beneficium dedi, quem non novi, quem non cogitavi ? ' Et quid quod aliquando eveniet, ut patrem oderis, filium serves ? Beneficium ei videberis dedisse, cui tunc inimicissimus eras, cum dares ? "

---

Seneca the Younger, De Beneficiis, ed. John William Basore. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1017/phi013/phi1017.phi013.perseus-lat2.xml.
