Latin · ~1 min
Book 5, Chapter 19
Seneca the Younger, De Beneficiis 5.19.9
Not analysed yet
Nam illud finiri non potest :si patri do beneficium, et matri et avo et avunculo et liberis et adfinibus et amicis et servis et patriae. Ubi ergo beneficium incipit stare ? Sontes enim ille inexplicabilis subit, cui difficile est modum imponere, quia paulatim surrepit et non desinit serpere.