Latin · ~1 min
Book 5, Chapter 20
Seneca the Younger, De Beneficiis 5.20.5
Not analysed yet
praestiti patri eius, quod ipse praestare voluisset nec non et debuisset. Hoc tamen ita beneficium est, si non misericordiae et humanitati dedi, ut quodlibet cadaver absconderem, sed si corpus adgnovi, si filio tunc hoc praestare me cogitavi. At si terram ignoto mortuo inieci, nullum in hoc habeo huius officii debitorem in publicum humanus.