Latin · ~2 min
Book 5, Chapter 21
Seneca the Younger, De Beneficiis 5.21.1
Not analysed yet
"Sed lex," inquit, "non permittendo exigere vetuit." Multa legem non habent nec actionem, ad quae consuetudo vitae humanae omni lege valentior dat aditum. Nulla lex iubet amicorum secreta non eloqui; nulla lex iubet fidem etiam inimico praestare ; quae lex ad id praestandum nos, quod alicui promisimus, adligat ? Nulla. Querar tamen cum eo, qui arcanum sermonem non continuerit, et fidem datam nec servatam indignabor.