Latin · ~2 min
Book 5, Chapter 24
Seneca the Younger, De Beneficiis 5.24.2
Not analysed yet
Cum dixisset Caesar : "Quidni meminerim ? Et quidem siti confectus, quia impeditus ire ad fontem proximum non poteram, repere manibus volebam, nisi commilito, homo fortis ac strenuus, aquam mihi in galea sua adtulisset "—,"Potes ergo," inquit, "imperator, adgnoscere illum hominem aut illam galeam ? "Caesar ait se non posse galeam adgnoscere, hominem pulchre posse, et adiecit, puto obiratus, quod se a cognitione media ad veterem fabulam abduceret :