Latin · ~2 min
Book 6, Chapter 12
Seneca the Younger, De Beneficiis 6.12.2
Not analysed yet
Multum enim interest, utrum aliquis beneficium nobis det sua causa an et sua. Ille, qui totus ad se spectat et nobis prodest, quia aliter prodesse sibi non potest, eo mihi loco est, quo, qui pecori suo hibernum et aestivum pabulum prospicit; eo loco est, quo, qui captivos suos, ut commodius veneant, pascit et ut opimos boves saginat ac defricat, quo lanista, qui familiam summa cura exercet atque ornat. Multum, ut ait Cleanthes, a beneficio distat negotiatio.