Latin · ~2 min
Book 6, Chapter 23
Seneca the Younger, De Beneficiis 6.23.8
Not analysed yet
Quanta autem perversitas ob hoc alicui non debere, quia etiam infitianti benignus est, et continuationem ipsam sedemque beneficiorum argumentum vocare necessario dantis! "Nolo! Sibi habeat! Quis illum rogat ? "et omnes alias impudentis animi voces his adstrue. Non ideo de te minus meretur is, cuius liberalitas ad te etiam, dum negas, pervenit, cuiusque beneficiorum vel hoc maximum est, quod etiam querenti daturus est.