Latin · ~3 min
Book 6, Chapter 40
Seneca the Younger, De Beneficiis 6.40
Not analysed yet
Vide, quam sis aecus ! Horum optares nihil, si tibi beneficium non dedisset. Ut alia taceam, quae graviora committis pessima pro optimis referendo, hoc certe delinquis, quod non expectas suum cuiusque rei tempus, quod aeque peccat, qui non sequitur, quam qui antecedit. Quomodo beneficium non semper recipiendum est, sic non utique reddendum. Si mihi non desideranti redderes, ingratus esses ; quanto ingratior es, qui desiderare me cogis ! Expecta ! Quare subsidere apud te munus meum non vis ? Quare obligatum moleste te fers ? Quare quasi cum acerbo feneratore signare rationem parem properas ? Quid mihi negotium quaeris ? Quid in me deos immittis ? Quomodo exigeres, qui sic reddis ?