Latin · ~3 min
6.8.2 to 6.8.4
Seneca the Younger, De Beneficiis 6.8.2-4
Not analysed yet
An existimas me debere ei quicquam, cuius manus, cum me peteret, percussit hostem meum, qui nocuisset, nisi errasset ? Saepe testis, dum aperte peierat, etiam veris testibus abrogavit fidem et reum velut factione circumventum miserabilem reddidit. Quosdam ipsa, quae premebat, potentia eripuit, et iudices, quem damnaturi erant causae, damnare gratiae noluerunt. Non tamen hi beneficium reo dederunt, quamvis profuerint, quia, quo missum sit telum, non quo pervenerit, quaeritur, et beneficium ab iniuria distinguit non eventus sed animus. Adversarius meus, dum contraria dicit et iudicem superbia offendit et in unum testem temere rem1 demittit, causam meam erexit ; non quaero, an pro me erraverit :contra me voluit.