Latin · ~4 min
Book 7, Chapter 14
Seneca the Younger, De Beneficiis 7.14.5
Not analysed yet
Debitoris exemplum dissimile est, cui parum est pecuniam quaesisse, nisi solvit ; illic enim stat acerbus super caput creditor, qui nullum diem gratis occidere patiatur ; hic benignissimus, qui, te cum viderit concursantem et sollicitum atque anxium, dicat : "Mitte hanc de pectore curam ; desine tibi molestus instare. Omnia a te habeo; iniuriam mihi facis, si me quicquam desiderare amplius iudicas ; plenissime ad me pervenit animus tuus." "Dic," inquit, "mihi :si reddidisset beneficium, diceres illum gratiam rettulisse ; eodem ergo loco est, qui reddidit et qui non reddidit ? "Contra nunc illud pone :si oblitus esset accepti beneficii, si ne temptasset quidem gratus esse, negares illum gratiam rettulisse ; at hic se diebus noctibusque lassavit et omnibus aliis renuntiavit officiis huic uni imminens et operatus, ne qua se fugeret occasio ; eodem ergo loco erunt ille, qui curam referendae gratiae abiecit, et hic, qui numquam ab illa recessit ? Iniquus es, si rem a me exigis, cum videas animum non defuisse.