Latin · ~2 min
7.16.1 to 7.16.2
Seneca the Younger, De Beneficiis 7.16.1-2
Not analysed yet
Si tamen quaeris, quid sentiam, et vis signare responsum, hic beneficium recepisse se iudicet, ille se sciat non reddidisse ; hic illum dimittat, ille se teneat ; hic dicat : "Habeo," ille respondeat : "Debeo. "In omni quaestione propositum sit nobis bonum publicum ; praecludendae sunt excusationes ingratis, ad quas refugere non possint et sub quibus infitiationem suam tegere. "Omnia feci." Fac etiamnunc. Quid ?