Latin · ~2 min
7.16.5 to 7.16.6
Seneca the Younger, De Beneficiis 7.16.5-6
Not analysed yet
Ideoque hanc quaestionem non est quod ad te iudices pertinere, an, quod beneficium quis a sapiente accepit, reddere debeat, si ille desiit esse sapiens et in malum versus est. Redderes enim et depositum, quod a sapiente accepisses, etiam malo, redderes creditum. Quid est, cur non et beneficium ? Quia mutatus est, ille te mutet ? Quid ? Si quid a sano accepisses, aegro non redderes, cum plus semper imbecillo amico debeamus ? Et hic aeger est animo ; adiuvetur, feratur. Stultitia morbus est animi.