Latin · ~2 min
Book 7, Chapter 22
Seneca the Younger, De Beneficiis 7.22.2
Not analysed yet
"Meminisse non debet," hoc volumus intellegi : "Praedicare non debet nec iactare nec gravis esse." Quidam enim beneficium, quod dederunt, omnibus circulis narrant ; hoc sobrii locuntur, hoc ebrii non continent, hoc ignotis ingerunt, hoc amicis committunt ; ut haec nimia et exprobratrix memoria subsideret, oblivisci eum, qui dedit, iussimus et plus imperando, quam praestari poterat, silentium suasimus.