# De Beneficiis 7.26.1-3

Seneca the Younger, De Beneficiis, 7.26.1 to 7.26.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-the-younger/de-beneficiis/7.26.1

"Sed nihil," inquit, " proficimus ; dissimulat, oblitus est : quid facere debeam ? " Quaeris rem maxime necessariam et in qua hanc materiam consummati decet, quemadmodum ingrati ferendi sint. Placido animo, mansueto, magno. Numquam te tam inhumanus et immemor et ingratus offendat, ut non tamen dedisse delectet ; numquam in has voces iniuria impellat : " Vellem, non fecissem." Beneficii tui tibi etiam infelicitas placeat ; semper illum paenitebit, si te ne nunc quidem paenitet. Non est, quod indigneris, tamquam aliquid novi acciderit; magis mirari deberes, si non accidisset. Alium labor, alium impensa deterret, alium periculum, alium turpis verecundia, ne, dum reddit, fateatur accepisse, alium ignorantia officii, alium pigritia, alium occupatio. Adspice, quemadmodum immensae hominum cupiditates hient semper et poscant ; non miraberis ibi neminem reddere, ubi nemo satis accepit.

---

Seneca the Younger, De Beneficiis, ed. John William Basore. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1017/phi013/phi1017.phi013.perseus-lat2.xml.
