Latin · ~1 min
Book 7, Chapter 26
Seneca the Younger, De Beneficiis 7.26.5
Not analysed yet
Hoc accedat temeritas praeceps et numquam fidele consilium daturus timor et mille errores, quibus volvimur :audacia timidissimorum, discordia familiarissimorum et, publicum malum, incertissimis fidere, fastidire possessa, quae consequi posse spes non fuit. Inter adfectus inquietissimos rem quietissimam, fidem, quaeris ?