Latin · ~2 min
Book 7, Chapter 29
Seneca the Younger, De Beneficiis 7.29
Not analysed yet
"Perdidi beneficium." Numquid, quae consecravimus, perdidisse nos dicimus ? Inter consecrata beneficium est, etiam si male respondit, bene conlatum. Non est ille, qualem speravimus ; simus nos, quales fuimus, ei dissimiles. Damnum non tunc factum :apparuit. Ingratus non sine nostro pudore protrahitur, quoniam quidem querella amissi beneficti non bene dati signum est. Quantum possumus, causam eius apud nos agamus : "Fortasse non potuit, fortasse ignoravit, fortasse facturus est." Quaedam nomina bona lentus et sapiens creditor fecit, qui sustinuit ac mora fovit. Idem nobis faciundum est ; nutriamus fidem languidam.