Latin
7.31.4 to 7.31.5
Seneca the Younger, De Beneficiis 7.31.4-5
Not analysed yet
Nihilo minus tamen more optimorum parentium, qui maledictis suorum infantium arrident, non cessant di beneficia congerere de beneficiorum auctore dubitantibus, sed aequali tenore bona sua per gentes populosque distribuunt; unam potentiam, prodesse, sortiti spargunt opportunis imbribus terras, maria flatu movent, siderum cursu notant tempora, hiemes aestatesque interventu lenioris spiritus molliunt, errorem labentium animarum placidi ac propitii ferunt. Imitemur illos ; demus, etiam si multa in irritum data sunt ; demus nihilo minus aliis, demus ipsis, apud quos facta iactura est. Neminem ad excitandas domos ruina deterruit, et, eum penates ignis absumpsit, fundamenta tepente adhuc area ponimus et urbes haustas saepius eidem solo credimus ; adeo ad bonas spes pertinax animus est. Terra marique humana opera cessarent, nisi male temptata retemptare libuisset.