Latin · ~6 min
7.4.3 to 7.4.8
Seneca the Younger, De Beneficiis 7.4.3-8
Not analysed yet
Fines Atheniensium aut Campanorum vocamus, quos deinde inter se vicini privata terminatione distinguunt ; et totus ager utique ullius rei publicae est, pars deinde suo domino quaeque censetur ; ideoque donare agros nostros rei publicae possumus, quamvis illius esse dicantur, quia aliter illius sunt, aliter mei. Numquid dubium est, quin servus cum peculio domini sit ? Dat tamen domino suo munus. Non enim ideo nihil habet servus, quia non est habiturus, si dominus illum habere noluerit ; nec ideo non est munus, cum volens dedit, quia potuit eripi, etiam si noluisset. Quemadmodum probemus omnia ? Nunc enim omnia sapientis esse inter duos convenit ; illud, quod quaeritur, colligendum est, quomodo liberalitatis materia adversus eum supersit, cuius universa esse concessimus. Omnia patris sunt, quae in liberorum manu sunt ; quis tamen nescit donare aliquid et filium patri ? Omnia deorum sunt ; tamen et dis donum posuimus et stipem iecimus. Non ideo, quod habeo, meum non est, si meum tuum est ; potest enim idem meum esse et tuum. "Is," inquit, "cuius prostitutae sunt, leno est; omnia autem sapientis sunt ; inter omnia et prostitutae sunt ; ergo prostitutae sapientis sunt. Leno autem est, cuius prostitutae sunt ; ergo sapiens leno est," Sic illum vetant emere, dicunt enim : "Nemo rem suam emit ; omnia autem sapientis sunt ; ergo sapiens nihil emit." Sic vetant mutuum sumere, quia nemo usuram pro pecunia sua pendat. Innumerabilia sunt, per quae cavillantur, cum pulcherrime, quid a nobis dicatur, intellegant.