Latin
7.7.1 to 7.7.2
Seneca the Younger, De Beneficiis 7.7.1-2
Not analysed yet
Bion modo omnes sacrilegos esse argumentis colligit, modo neminem. Cum omnes de saxo deiecturus est, dicit : "Quisquis id, quod deorum est, sustulit et consumpsit atque in usum suum vertit, sacrilegus est ; omnia autem deorum sunt ; quod quisque ergo tollit, deorum tollit, quorum omnia sunt ; ergo, quisquis tollit aliquid, sacrilegus est. "Deinde, cum effringi templa et expilari impune Capitolium iubet, dicit nullum sacrilegum esse, quia, quidquid sublatum est, ex eo loco, qui deorum erat, in eum transfertur locum, qui deorum est.