# De Beneficiis 7.7.1-2

Seneca the Younger, De Beneficiis, 7.7.1 to 7.7.2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-the-younger/de-beneficiis/7.7.1

Bion modo omnes sacrilegos esse argumentis colligit, modo neminem. Cum omnes de saxo deiecturus est, dicit : " Quisquis id, quod deorum est, sustulit et consumpsit atque in usum suum vertit, sacrilegus est ; omnia autem deorum sunt ; quod quisque ergo tollit, deorum tollit, quorum omnia sunt ; ergo, quisquis tollit aliquid, sacrilegus est. " Deinde, cum effringi templa et expilari impune Capitolium iubet, dicit nullum sacrilegum esse, quia, quidquid sublatum est, ex eo loco, qui deorum erat, in eum transfertur locum, qui deorum est.

---

Seneca the Younger, De Beneficiis, ed. John William Basore. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1017/phi013/phi1017.phi013.perseus-lat2.xml.
