Latin · ~3 min
1.12.1 to 1.12.2
Seneca the Younger, De Clementia 1.12.1-2
Not analysed yet
"Quid ergo ? Non reges quoque occidere solent ? "Sed quotiens id fieri publica utilitas persuadet; tyrannis saevitia cordi est. Tyrannus autem a rege factis distat, non nomine ; nam et Dionysius maior iure meritoque praeferri multis regibus potest, et L. Sullam tyrannum appellari quid prohibet, cui occidendi finem fecit inopia hostium ? Descenderit licet e dictatura sua et se togae reddiderit, quis tamen umquam tyrannus tam avide humanum sanguinem bibit quam ille, qui septem milia civium Romanorum contrucidari iussit et, cum in vicino ad aedem Bellonae sedens exaudisset conclamationem tot milium sub gladio gementium, exterrito senatu : "Hoc agamus," inquit, "patres conscripti; seditiosi pauculi meo iussu occiduntur "?