Latin · ~2 min
Book 1, Chapter 19
Seneca the Younger, De Clementia 1.19.5
Not analysed yet
Sed ne nunc quidem illi cursus tutus est; tantum enim necesse est timeat, quantum timeri voluit, et manus omnium observet et eo quoque tempore, quo non captatur, peti se iudicet nullumque momentum immune a metu habeat. Hanc aliquis agere vitam sustinet, cum liceat innoxium aliis, ob hoc securum, salutare potentiae ius laetis omnibus tractare ? Errat enim, si quis existimat tutum esse ibi regem, ubi nihil a rege tutum est ; securitas securitate mutua paciscenda est.