Latin · ~2 min
Book 1, Chapter 24
Seneca the Younger, De Clementia 1.24
Not analysed yet
Dicta est aliquando a senatu sententia, ut servos a liberis cultus distingueret ; deinde apparuit, quantum periculum immineret, si servi nostri numerare nos coepissent. Idem scito metuendum esse, si nulli ignoscitur; cito apparebit, pars civitatis deterior quanto praegravem Non minus principi turpia sunt multa supplicia quam medico multa funera ; remissius imperanti melius paretur. Natura contumax est humanus animus et in contrarium atque arduum nitens sequiturque facilius quam ducitur ; et ut generosi ac nobiles equi melius facili freno reguntur, ita clementiam voluntaria innocentia impetu suo sequitur, et dignam putat civitas, quam servet sibi. Plus itaque hac via proficitur.