# De Clementia 1.4.1

Seneca the Younger, De Clementia, Book 1, Chapter 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-the-younger/de-clementia/1.4.1

Suam itaque incolumitatem amant, cum pro uno homine denas legiones in aciem deducunt, cum in primam frontem procurrunt et adversa vulneribus pectora ferunt, ne imperatoris sui signa vertantur. Ille est enim vinculum, per quod res publica cohaeret, ille spiritus vitalis, quem haec tot milia trahunt nihil ipsa per se futura nisi onus et praeda, si mens illa imperii subtrahatur. Rege incolumi mens omnibus una; amisso rupere fidem.

---

Seneca the Younger, De Clementia, ed. John W. Basore, John William Basore. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1017/phi014/phi1017.phi014.perseus-lat2.xml.
