Latin · ~2 min
Book 2, Chapter 7
Seneca the Younger, De Clementia 2.7.1
Not analysed yet
"At quare non ignoscet ? "Agedum constituamus nunc quoque, quid sit venia, et sciemus dari illam a sapiente non debere. Venia est poenae meritae remissio. Hanc sapiens quare non debeat dare, reddunt rationem diutius, quibus hoc propositum est; ego ut breviter tamquam in alieno iudicio dicam : "Ei ignoscitur, qui puniri debuit ; sapiens autem nihil facit, quod non debet, nihil praetermittit, quod debet ; itaque poenam, quam exigere debet, non donat.