Latin
12
Seneca the Younger, de Constantia 12
Not analysed yet
1. Quem animum nos aduersus pueros habemus, hunc sapiens aduersus omnes quibus etiam post iuuentam canosque puerilitas est. An quicquam isti profecerunt quibus animi mala sunt auctique in maius errores, qui a pueris magnitudine tantum formaque corporum differunt, ceterum non minus uagi incertique, uoluptatium sine dilectu adpetentes, trepidi et non ingenio sed formidine quieti? 2. Non ideo quicquam inter illos puerosque interesse quis dixerit quod illis talorum nucumue et aeris minuti auaritia est, his auri argentique et orbium, quod illi inter ipsos magistratus gerunt et praetextam fascesque ac tribunal imitantur, hi eadem in campo foroque et in curia serio ludunt, illi in litoribus harenae congestu simulacra domuum excitant, hi ut magnum aliquid agentes in lapidibus ac parietibus et tectis moliendis occupati tutelae corporum inuenta in periculum uerterunt. Ergo par pueris longiusque progressis, sed in alia maioraque error est. 3. Non inmerito itaque horum contumelias sapiens ut iocos accipit, et aliquando illos tamquam pueros malo poenaque admonet [adficit], non quia accepit iniuriam, sed quia fecerunt, et ut desinant facere; sic enim et pecora uerbere domantur, nec irascimur illis, cum sessorem recusauerunt, sed compescimus, ut dolor contumaciam uincat. Ergo et illud solutum scies quod nobis opponitur: 'quare, si non accepit iniuriam sapiens nec contumeliam, punit eos qui fecerunt?' Non enim se ulciscitur, sed illos emendat.