# de Constantia 13

Seneca the Younger, de Constantia, 13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-the-younger/de-constantia/13

1. Quid est autem quare hanc animi firmitatem non credas in uirum sapientem cadere, cum tibi in aliis idem notare sed non ex eadem causa liceat? Quis enim phrenetico medicus irascitur? Quis febricitantis et a frigida prohibiti maledicta in malam partem accipit? 2. Hunc adfectum aduersus omnis habet sapiens quem aduersus aegros suos medicus, quorum nec obscena, si remedio egent, contrectare nec reliquias et effusa intueri dedignatur nec per furorem saeuientium excipere conuicia. Scit sapiens omnis hos qui togati purpuratique incedunt, ualentes colorati, male sanos esse, quos non aliter uidet quam aegros intemperantis. Itaque ne succenset quidem, si quid in morbo petulantius ausi sunt aduersus medentem, et quo animo honores eorum nihilo aestimat, eodem parum honorifice facta. 3. Quemadmodum non placebit sibi, si illum mendicus coluerit, nec contumeliam iudicabit, si illi homo plebis ultimae salutanti mutuam salutationem non reddiderit, sic ne suspiciet quidem, si illum multi diuites suspexerint  scit enim illos nihil a mendicis differre, immo miseriores esse; illi enim exiguo, hi multo egent  et rursus non tangetur, si illum rex Medorum Attalusue Asiae salutantem silentio ac uultu adroganti transierit. Scit statum eius non magis habere quicquam inuidendum quam eius cui in magna familia cura optigit aegros insanosque compescere. 4. Num moleste feram, si mihi non reddiderit nomen aliquis ex his qui ad Castoris negotiantur nequam mancipia ementes uendentesque, quorum tabernae pessimorum seruorum turba refertae sunt? Non, ut puto; quid enim is boni habet sub quo nemo nisi malus est? Ergo ut huius humanitatem inhumanitatemque neglegit, ita et regis: 'habes sub te Parthos et Medos et Bactrianos, sed quos metu contines, sed propter quos remittere arcum tibi non contigit, sed hostes taeterrimos, sed uenales, sed nouum aucupantes dominum.' 5. Nullius ergo mouebitur contumelia; omnes enim inter se differant, sapiens quidem pares illos ob aequalem stultitiam omnis putat. Nam si semel se demiserit eo ut aut iniuria moueatur aut contumelia, non poterit umquam esse securus; securitas autem proprium bonum sapientis est. Nec committet ut iudicando contumeliam sibi factam honorem habeat ei qui fecit; necesse est enim, a quo quisque contemni moleste ferat, suspici gaudeat.

---

Seneca, de Constantia. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/sen/sen.constantia.shtml.
