Latin
14
Seneca the Younger, de Constantia 14
Not analysed yet
1. Tanta quosdam dementia tenet ut sibi contumeliam fieri putent posse a muliere. Quid refert quam <beatam> habeant, quot lecticarios habentem, quam oneratas aures, quam laxam sellam? aeque inprudens animal est et, nisi scientia accessit ac multa eruditio, ferum, cupiditatium incontinens. Quidam se a cinerario inpulsos moleste ferunt et contumeliam uocant ostiari difficultatem, nomenculatoris superbiam, cubiculari supercilium: o quantus risus inter ista tollendus est, quanta uoluptate inplendus animus ex alienorum errorum tumultu contemplanti quietem suam! 2. 'Quid ergo? sapiens non accedet ad fores quas durus ianitor obsidet?' Ille uero, si res necessaria uocabit, experietur et illum, quisquis erit, tamquam canem acrem obiecto cibo leniet nec indignabitur aliquid inpendere ut limen transeat, cogitans et in pontibus quibusdam pro transitu dari. Itaque illi quoque, quisquis erit qui hoc salutationum publicum exerceat, donabit: scit emi aere uenalia. Ille pusilli animi est qui sibi placet quod ostiario libere respondit, quod uirgam eius fregit, quod ad dominum accessit et petit corium; facit se aduersarium qui contendit, et, ut uincat, par fuit. 3. 'At sapiens colapho percussus quid faciet?' Quod Cato, cum illi os percussum esset: non excanduit, non uindicauit iniuriam, ne remisit quidem, sed factam negauit; maiore animo non agnouit quam ignouisset. 4. Non diu in hoc haerebimus; quis enim nescit nihil ex his quae creduntur mala aut bona ita uideri sapienti ut omnibus? Non respicit quid homines turpe iudicent aut miserum, non it qua populus, sed ut sidera contrarium mundo iter intendunt, ita hic aduersus opinionem omnium uadit.