# de Constantia 15

Seneca the Younger, de Constantia, 15. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-the-younger/de-constantia/15

1. Desinite itaque dicere: 'non accipiet ergo sapiens iniuriam, si caedetur, si oculus illi eruetur? Non accipiet contumeliam, si obscenorum uocibus inprobis per forum agetur? si in conuiuio regis recumbere infra mensam uescique cum seruis ignominiosa officia sortitis iubebitur? si quid aliud ferre cogetur eorum quae excogitari pudori ingenuo molesta possunt?' 2. In quantumcumque ista uel numero uel magnitudine creuerint, eiusdem naturae erunt: si non tangent illum parua, ne maiora quidem; si non tangent pauca, ne plura quidem. Sed ex inbecillitate uestra coniecturam capitis ingentis animi, et cum cogitastis quan tum putetis uos pati posse, sapientis patientiae paulo ulteriorem terminum ponitis; at illum in aliis mundi finibus sua uirtus conlocauit, nihil uobiscum commune habentem. 3. Quaere et aspera et quaecumque toleratu grauia sunt audituque et uisu refugienda: non obruetur eorum coetu et qualis singulis, talis uniuersis obsistet. Qui dicit illud tolerabile sapienti, illud intolerabile, et animi magnitudinem intra certos fines tenet, male agit: uincit nos fortuna, nisi tota uincitur. 4. Ne putes istam Stoicam esse duritiam, Epicurus, quem uos patronum inertiae uestrae adsumitis putatisque mollia ac desidiosa praecipere et ad uoluptates ducentia, 'raro' inquit 'sapienti fortuna interuenit.' Quam paene emisit uiri uocem! Vis tu fortius loqui et illam ex toto summouere? 5. Domus haec sapientis angusta, sine cultu, sine strepitu, sine apparatu, nullis adseruatur ianitoribus turbam uenali fastidio digerentibus, sed per hoc limen uacuum et ab ostiariis liberum fortuna non transit: scit non esse illic sibi locum ubi sui nihil est.

---

Seneca, de Constantia. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/sen/sen.constantia.shtml.
