Latin
16
Seneca the Younger, de Constantia 16
Not analysed yet
1. Quodsi Epicurus quoque, qui corpori plurimum indulsit, aduersus iniurias exsurgit, quid apud nos incredibile uideri potest aut supra humanae naturae mensuram? Ille ait iniurias tolerabiles esse sapienti, nos iniurias non esse. 2. Nec enim est quod dicas hoc naturae repugnare: non negamus rem incommodam esse uerberari et inpelli et aliquo membro carere, sed omnia ista negamus iniurias esse; non sensum illis doloris detrahimus, sed nomen iniuriae, quod non potest recipi uirtute salua. Vter uerius dicat uidebimus: ad contemptum quidem iniuriae uterque consentit. Quaeris quid inter duos intersit? quod inter gladiatores fortissimos, quorum alter premit uulnus et stat in gradu, alter respiciens ad clamantem populum significat nihil esse et intercedi non patitur. 3. Non est quod putes magnum quo dissidemus: illud quo de agitur, quod unum ad uos pertinet, utraque exempla hortantur, contemnere iniurias et, quas iniuriarum umbras ac suspiciones dixerim, contumelias, ad quas despiciendas non sapiente opus est uiro, sed tantum consipiente, qui sibi possit dicere: 'utrum merito mihi ista accidunt an inmerito? Si merito, non est contumelia, iudicium est; si inmerito, illi qui iniusta facit erubescendum est.' 4. Et quid est illud quod contumelia dicitur? In capitis mei leuitatem iocatus est et in oculorum ualetudinem et in crurum gracilitatem et in staturam: quae contumelia est quod apparet audire? Coram uno aliquid dictum ridemus, coram pluribus indignamur, et eorum aliis libertatem non relinquimus quae ipsi in nos dicere adsueuimus; iocis temperatis delectamur, inmodicis irascimur.