# de Constantia 18

Seneca the Younger, de Constantia, 18. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-the-younger/de-constantia/18

1. C. Caesar, inter cetera uitia quibus abundabat contumeliosus, mira libidine ferebatur omnis aliqua nota feriendi, ipse materia risus benignissima: tanta illi palloris insaniam testantis foeditas erat, tanta oculorum sub fronte anili latentium toruitas, tanta capitis destituti et ~emendacitatis~ capillis adspersi deformitas; adice obsessam saetis ceruicem et exilitatem crurum et enormitatem pedum. Inmensum est, si uelim singula referre per quae in parentes auosque suos contumeliosus fuit, per quae in uniuersos ordines: ea referam quae illum exitio dederunt. 2. Asiaticum Valerium in primis amicis habebat, ferocem uirum et uix aequo animo alienas contumelias laturum: huic in conuiuio, id est in contione, uoce clarissima qualis in concubitu esset uxor eius obiecit. Di boni, hoc uirum audire, principem scire, et usque eo licentiam peruenisse ut, non dico consulari, non dico amico, sed tantum marito princeps et adulterium suum narret et fastidium! 3. Chaereae contra, tribuno militum, sermo non pro manu erat, languidus sono et, ni facta nosses, suspectior. Huic Gaius signum petenti modo Veneris, modo Priapi dabat, aliter atque aliter exprobrans armato mollitiam; haec ipse perlucidus, crepidatus, auratus. Coegit itaque illum uti ferro, ne saepius signum peteret: ille primus inter coniuratos manum sustulit, ille ceruicem mediam uno ictu decidit; plurimum deinde undique publicas ac priuatas iniurias ulciscentium gladiorum ingestum est, sed primus uir fuit qui minime uisus est. 4. At idem Gaius omnia contumelias putabat, ut sunt ferendarum inpatientes faciendarum cupidissimi: iratus fuit Herennio Macro, quod illum Gaium salutauerat, nec inpune cessit primipilari quod Caligulam dixerat; hoc enim in castris natus et alumnus legionum uocari solebat, nullo nomine militibus familiarior umquam factus, sed iam Caligulam conuicium et probrum iudicabat coturnatus. 5. Ergo hoc ipsum solacio erit, etiam si nostra facilitas ultionem omiserit, futurum aliquem qui poenas exigat a procace et superbo et iniurioso, quae uitia numquam in uno homine et in una contumelia consumuntur. 6. Respiciamus eorum exempla quorum laudamus patientiam, ut Socratis, qui comoediarum publicatos in se et spectatos sales in partem bonam accepit risitque non minus quam cum ab uxore Xanthippe inmunda aqua perfunderetur. Antistheni mater barbara et Thraessa obiciebatur: respondit et deorum matrem Idaeam esse.

---

Seneca, de Constantia. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/sen/sen.constantia.shtml.
