# de Constantia 19

Seneca the Younger, de Constantia, 19. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-the-younger/de-constantia/19

1. Non est in rixam conluctationemque ueniendum. Procul auferendi pedes sunt et quidquid horum ab inprudentibus fiet (fieri autem nisi ab inprudentibus non potest) neglegendum et honores iniuriaeque uulgi in promiscuo habendae. 2. Nec his dolendum nec illis gaudendum; alioqui multa timore contumeliarum aut taedio necessaria omittemus publicisque et priuatis officiis, aliquando etiam salutaribus, non occurremus, dum muliebris nos cura angit aliquid contra animum audiendi. Aliquando etiam obirati potentibus detegemus hunc adfectum intemperanti libertate. Non est autem libertas nihil pati, fallimur: libertas est animum superponere iniuriis et eum facere se ex quo solo sibi gaudenda ueniant, exteriora diducere a se, ne inquieta agenda sit uita omnium risus, omnium linguas timenti. Quis enim est qui non possit contumeliam facere, si quisquam potest? 3. Diuerso autem remedio utetur sapiens adfectatorque sapientiae. Inperfectis enim et adhuc ad publicum se iudicium derigentibus hoc proponendum est, inter iniurias ipsos contumeliasque debere uersari: omnia leuiora accident expectantibus. Quo quisque honestior genere fama patrimonio est, hoc se fortius gerat, memor in prima acie altos ordines stare. Contumelias et uerba probrosa et ignominias et cetera dehonestamenta uelut clamorem hostium ferat et longinqua tela et saxa sine uulnere circa galeas crepitantia; iniurias uero ut uulnera, alia armis, alia pectori infixa, non deiectus, ne motus quidem gradu sustineat. Etiam si premeris et infesta ui urgeris, cedere tamen turpe est: adsignatum a natura locum tuere. Quaeris quis hic sit locus? uiri. 4. Sapienti aliud auxilium est huic contrarium; uos enim rem geritis, illi parta uictoria est. Ne repugnate uestro bono et hanc spem, dum ad uerum peruenitis, alite in animis libentesque meliora excipite et opinione ac uoto iuuate: esse aliquid inuictum, esse aliquem in quem nihil fortuna possit, e re publica est generis humani [est]. Seneca the Younger The Latin Library The Classics Page

---

Seneca, de Constantia. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/sen/sen.constantia.shtml.
