# de Constantia 3

Seneca the Younger, de Constantia, 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-the-younger/de-constantia/3

1. Videor mihi intueri animum tuum incensum et efferuescentem, paras adclamare: 'haec sunt quae auctoritatem praeceptis uestris detrahant. Magna promittitis et quae ne optari quidem, nedum credi possint. Deinde ingentia locuti cum pauperem negastis esse sapientem, non negatis solereilli et seruum et tectum et cibum deesse; cum sapientem negastis insanire, non negatis et alienari et parum sana uerba emittere et quidquid uis morbi cogit audere; cum sapientem negastis seruum esse, idem non itis infitias et ueniturum et imperata facturum et domino suo seruilia praestaturum ministeria: ita sublato alte supercilio in eadem quae ceteri descenditis mutatis rerum nominibus. 2. Tale itaque aliquid et in hoc esse suspicor, quod prima specie pulchrum atque magnificum est, nec iniuriam nec contumeliam accepturum esse sapientem. Multum autem interest utrum sapientem extra indignationem an extra iniuriam ponas. Nam si dicis illum aequo animo laturum, nullum habet priuilegium, contigit illi res uulgaris et quae discitur ipsa iniuriarum adsiduitate, patientia; si negas accepturum iniuriam, id est neminem illi temptaturum facere, omnibus relictis negotiis Stoicus fio.' 3. Ego uero sapientem non imaginario honore uerborum exornare constitui, sed eo loco ponere quo nulla permittatur iniuria. 'Quid ergo? nemo erit qui lacessat, qui temptet?' Nihil in rerum natura tam sacrum est quod sacrilegum non inueniat, sed non ideo diuina minus in sublimi sunt si existunt qui magnitudinem multum ultra se positam non tacturi adpetant; inuulnerabile est non quod non feritur, sed quod non laeditur: ex hac tibi nota sapientem exhibebo. 4. Numquid dubium est quin certius robur sit quod non uincitur quam quod non lacessitur, cum dubiae sint uires inexpertae, at merito certissima firmitas habeatur quae omnis incursus respuit? Sic tu sapientem melioris scito esse naturae, si nulla illi iniuria nocet, quam si nulla fit; et illum fortem uirum dicam quem bella non subigunt nec admota uis hostilis exterret, non cui pingue otium est inter desides populos. 5. Hoc igitur dico, sapientem nulli esse iniuriae obnoxium; itaque non refert quam multa in illum coiciantur tela, cum sit nulli penetrabilis. Quomodo quorundam lapidum inexpugnabilis ferro duritia est nec secari adamas aut caedi uel deteri potest sed incurrentia ultro retundit, quemadmodum quaedam non possunt igne consumi sed flamma circumfusa rigorem suum habitumque conseruant, quemadmodum proiecti quidam in altum scopuli mare frangunt nec ipsi ulla saeuitiae uestigia tot uerberati saeculis ostentant, ita sapientis animus solidus est et id roboris collegit ut tam tutus sit ab iniuria quam illa quae rettuli.

---

Seneca, de Constantia. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/sen/sen.constantia.shtml.
