# de Constantia 7

Seneca the Younger, de Constantia, 7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-the-younger/de-constantia/7

1. Non est quod dicas, ita ut soles, hunc sapientem nostrum nusquam inueniri. Non fingimus istud humani ingenii uanum decus nec ingentem imaginem falsae rei concipimus, sed qualem conformamus exhibuimus, exhibebimus, raro forsitan magnisque aetatium interuallis unum; neque enim magna et excedentia solitum ac uulgarem modum crebro gignuntur. Ceterum hic ipse M. Cato, a cuius mentione haec disputatio processit, uereor ne supra nostrum exemplar sit. 2. Denique ualidius debet esse quod laedit eo quod laeditur; non est autem fortior nequitia uirtute; non potest ergo laedi sapiens. Iniuria in bonos nisi a malis non temptatur; bonis inter se pax est, mali tam bonis perniciosi quam inter se. Quodsi laedi nisi infirmior non potest, malus autembono infirmior est, nec iniuria bonis nisi a dispari uerenda est, iniuria in sapientem uirum non cadit. Illud enim iam non es admonendus, neminem bonum esse nisi sapientem. 3. 'Si iniuste' inquit 'Socrates damnatus est, iniuriam accepit.' Hoc loco intellegere nos oportet posse euenire ut faciat aliquis iniuriam mihi et ego non accipiam: tamquam si quis rem quam e uilla mea surripuit in domo mea ponat, ille furtum fecerit, ego nihil perdiderim. 4. Potest aliquis nocens fieri, quamuis non nocuerit. Si quis cum uxore sua tamquam cum aliena concumbat, adulter erit, quamuis illa adultera non sit. Aliquis mihi uenenum dedit, sed uim suam remixtum cibo perdidit: uenenum ille dando scelere se obligauit, etiam si non nocuit. Non minus latro est cuius telum opposita ueste elusum est. Omnia scelera etiam ante effectum operis, quantum culpae satis est, perfecta sunt. 5. Quaedam eius condicionis sunt et hac uice copulantur ut alterum sine altero esse possit, alterum sine altero non possit. Quod dico conabor facere manifestum. Possum pedes mouere ut non curram: currere non possum ut pedes non moueam; possum, quamuis in aqua sim, non natare: si nato, non possum in aqua non esse. 6. Ex hac sorte et hoc est de quo agitur: si iniuriam accepi, necesse est factam esse; si est facta, non est necesse accepisse me. Multa enim incidere possunt quae summoueant iniuriam: ut intentatam manum deicere aliquis casus potest et emissa tela declinare, ita iniurias qualescumque potest aliqua res repellere et in medio intercipere, ut et factae sint nec acceptae.

---

Seneca, de Constantia. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/sen/sen.constantia.shtml.
