Latin
Book 2
Seneca the Younger, De Ira 2.12
Not analysed yet
1. 'Nequitia' inquit 'de rerum natura tollenda est, si uelis iram tollere; neutrum autem potest fieri.' Primum potest aliquis non algere, quamuis [ex rerum natura] hiemps sit, et non aestuare, quamuis menses aestiui sint: aut loci beneficio aduersus intemperiem anni tutus est aut patientia corporis sensum utriusque peruicit. 2. Deinde uerte istud: necesse est prius uirtutem ex animo tollas quam iracundiam recipias, quoniam cum uirtutibus uitia non coeunt, nec magis quisquam eodem tempore et iratus potest esse et uir bonus quam aeger et sanus. 3. 'Non potest' inquit 'omnis ex animo ira tolli, nec hoc hominis natura patitur.' Atqui nihil est tam difficile et arduum quod non humana mens uincat et in familiaritatem perducat adsidua meditatio, nullique sunt tam feri et sui iuris adfectus ut non disciplina perdomentur. 4. Quodcumque sibi imperauit animus optinuit: quidam ne umquam riderent consecuti sunt; uino quidam, alii uenere, quidam omni umore interdixere corporibus; alius contentus breui somno uigiliam indefatigabilem extendit; didicerunt tenuissimis et aduersis funibus currere et ingentia uixque humanis toleranda uiribus onera portare et in inmensam altitudinem mergi ac sine ulla respirandi uice perpeti maria. Mille sunt alia in quibus pertinacia inpedimentum omne transcendit ostenditque nihil esse difficile cuius sibi ipsa mens patientiam indiceret. 5. Istis quos paulo ante rettuli aut nulla tam pertinacis studii aut non digna merces fuit quid enim magnificum consequitur ille qui meditatus est per intentos funes ire, qui sarcinae ingenti ceruices supponere, qui somno non summittere oculos, qui penetrare in imum mare? et tamen ad finem operis non magno auctoramento labor peruenit: 6. nos non aduocabimus patientiam, quos tantum praemium expectat, felicis animi inmota tranquillitas? Quantum est effugere maximum malum, iram, et cum illa rabiem saeuitiam crudelitatem furorem, alios comites eius adfectus!