Latin
Book 2
Seneca the Younger, De Ira 2.17
Not analysed yet
1. 'Orator' inquit 'iratus aliquando melior est.' Immo imitatus iratum; nam et histriones in pronuntiando non irati populum mouent, sed iratum bene agentes; et apud iudices itaque et in contione et ubicumque alieni animi ad nostrum arbitrium agendi sunt, modo iram, modo metum, modo misericordiam, ut aliis incutiamus, ipsi simulabimus, et saepe id quod ueri adfectus non effecissent effecit imitatio adfectuum. 2. 'Languidus' inquit 'animus est qui ira caret.' Verum est, si nihil habeat ira ualentius. Nec latronem oportet esse nec praedam, nec misericordem nec crudelem: illius nimis mollis animus, huius nimis durus est; temperatus sit sapiens et ad res fortius agendas non iram sed uim adhibeat.