# De Ira 2.31

Seneca the Younger, De Ira, Book 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-the-younger/de-ira/2.31

1. Duo sunt, ut dixi quae iracundiam concitant: primum, si iniuriam uidemur accepisse  de hoc satis dictum est; deinde, si inique accepisse  de hoc dicendum est. 2. Iniqua quaedam iudicant homines quia pati non debuerint, quaedam quia non sperauerint. Indigna putamus quae inopinata sunt; itaque maxime commouent quae contra spem expectationemque euenerunt, nec aliud est quare in domesticis minima offendant, in amicis iniuriam uocemus neglegentiam. 3. 'Quomodo ergo' inquit 'inimicorum nos iniuriae mouent?' Quia non expectauimus illas aut certe non tantas. Hoc efficit amor nostri nimius: inuiolatos nos etiam inimicis iudicamus esse debere; regis quisque intra se animum habet, ut licentiam sibi dari uelit, in se nolit. 4. Aut ignorantia itaque nos aut insolentia iracundos facit [ignorantia rerum]. Quid enim mirum est malos mala facinora edere? Quid noui est, si inimicus nocet, amicus offendit, filius labitur, seruus peccat? Turpissimam aiebat Fabius imperatori excusationem esse 'non putaui', ego turpissimam homini puto. Omnia puta, expecta: etiam in bonis moribus aliquid existet asperius. 5. Fert humana natura insidiosos animos, fert ingratos, fert cupidos, fert impios. Cum de unius moribus iudicabis, de publicis cogita. Vbi maxime gaudebis, maxime metues; ubi tranquilla tibi omnia uidentur, ibi nocitura non desunt sed quiescunt. Semper futurum aliquid quod te offendat existima: gubernator numquam ita totos sinus securus explicuit ut non expedite ad contrahendum armamenta disponeret. 6. Illud ante omnia cogita, foedam esse et execrabilem uim nocendi et alienissimam homini, cuius beneficio etiam saeua mansuescunt. Aspice elephantorum iugo colla summissa et taurorum pueris pariter ac feminis persultantibus terga inpune calcata et repentis inter pocula sinusque innoxio lapsu dracones et intra domum ursorum leonumque ora placida tractantibus adulantisque dominum feras: pudebit cum animalibus permutasse mores. 7. Nefas est nocere patriae; ergo ciui quoque, nam hic pars patriae est  sanctae partes sunt, si uniuersum uenerabile est; ergo et homini, nam hic in maiore tibi urbe ciuis est. Quid si nocere uelint manus pedibus, manibus oculi? Vt omnia inter se membra consentiunt quia singula seruari totius interest, ita homines singulis parcent quia ad coetum geniti sunt, salua autem esse societas nisi custodia et amore partium non potest. 8. Ne uiperas quidem et natrices et si qua morsu aut ictu nocent effligeremus, si in reliquum mansuefacere possemus aut efficere ne nobis aliisue periculo essent; ergo ne homini quidem nocebimus quia peccauit, sed ne peccet, nec umquam ad praeteritum sed ad futurum poena referetur; non enim irascitur sed cauet. Nam si puniendus est cuicumque prauum maleficumque ingenium est, poena neminem excipiet.

---

Seneca, DE IRA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/sen.html.
