Latin
Book 3
Seneca the Younger, De Ira 3.23
Not analysed yet
1. Huius nepos fuit Alexander, qui lanceam in conuiuas suos torquebat, qui ex duobus amicis quos paulo ante rettuli alterum ferae obiecit, alterum sibi. Ex his duobus tamen qui leoni obiectus est uixit. 2. Non habuit hoc auitum ille uitium, ne paternum quidem; nam si qua alia in Philippo uirtus, fuit et contumeliarum patientia, ingens instrumentum ad tutelam regni. Demochares ad illum Parrhesiastes ob nimiam et procacem linguam appellatus inter alios Atheniensium legatos uenerat. Audita benigne legatione Philippus 'dicite' inquit 'mihi facere quid possim quod sit Atheniensibus gratum.' Excepit Demochares et 'te' inquit 'suspendere.' 3. Indignatio circumstantium ad tam inhumanum responsum exorta erat; quos Philippus conticiscere iussit et Thersitam illum saluum incolumemque dimittere. 'At uos' inquit 'ceteri legati, nuntiate Atheniensibus multo superbiores esse qui ista dicunt quam qui inpune dicta audiunt.' 4. Multa et diuus Augustus digna memoria fecit dixitque ex quibus appareat iram illi non imperasse. Timagenes historiarum scriptor quaedam in ipsum, quaedam in uxorem eius et in totam domum dixerat, nec perdiderat dicta; magis enim circumfertur et in ore hominum est temeraria urbanitas. 5. Saepe illum Caesar monuit, moderatius lingua uteretur; perseueranti domo sua interdixit. Postea Timagenes in contubernio Pollionis Asini consenuit ac tota ciuitate direptus est: nullum illi limen praeclusa Caesaris domus abstulit. 6. Historias quas postea scripserat recitauit [et combussit] et libros acta Caesaris Augusti continentis in ignem inposuit; inimicitias gessit cum Caesare: nemo amicitiam eius extimuit, nemo quasi fulguritum refugit, fuit qui praeberet tam alte cadenti sinum. 7. Tulit hoc, ut dixi, Caesar patienter, ne eo quidem motus quod laudibus suis rebusque gestis manus attulerat; numquam cum hospite inimici sui questus est. 8. Hoc dumtaxat Pollioni Asinio dixit, 'theriotropheis'; paranti deinde excusationem obstitit et 'fruere,' inquit 'mi Pollio, fruere!' et cum Pollio diceret 'si iubes, Caesar, statim illi domo mea interdicam', 'hoc me' inquit 'putas facturum, cum ego uos in gratiam reduxerim?' Fuerat enim aliquando Timageni Pollio iratus nec ullam aliam habuerat causam desinendi quam quod Caesar coeperat.