# De Ira 3.26

Seneca the Younger, De Ira, Book 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-the-younger/de-ira/3.26

1. 'Non possum' inquis 'pati; graue est iniuriam sustinere.' Mentiris; quis enim iniuriam non potest ferre qui potest iram? Adice nunc quod id agis ut et iram feras et iniuriam. Quare fers aegri rabiem et phrenetici uerba, puerorum proteruas manus? nempe quia uidentur nescire quid faciant. Quid interest quo quisque uitio fiat inprudens? inprudentia par in omnibus patrocinium est. 2. 'Quid ergo?' inquis 'inpune illi erit?' Puta uelle te, tamen non erit; maxima est enim factae iniuriae poena fecisse, nec quisquam grauius adficitur quam qui ad supplicium paenitentiae traditur. 3. Deinde ad condicionem rerum humanarum respiciendum est, ut omnium accidentium aequi iudices simus; iniquus autem est qui commune uitium singulis obiecit. Non est Aethiopis inter suos insignitus color, nec rufus crinis et coactus in nodum apud Germanos uirum dedecet: nihil in uno iudicabis notabile aut foedum quod genti suae publicum est. Et ista quae rettuli unius regionis atque anguli consuetudo defendit: uide nunc quanto in iis iustior uenia sit quae per totum genus humanum uulgata sunt. 4. Omnes inconsulti et inprouidi sumus, omnes incerti queruli ambitiosi  quid lenioribus uerbis ulcus publicum abscondo?  omnes mali sumus. Quidquid itaque in alio reprenditur, id unusquisque in sinu suo inueniet. Quid illius pallorem, illius maciem notas? pestilentia est. Placidiores itaque inuicem simus: mali inter malos uiuimus. Vna nos res facere quietos potest, mutuae facilitatis conuentio. 5. 'Ille iam mihi nocuit, ego illi nondum.' Sed iam aliquem fortasse laesisti, sed laedes. Noli aestimare hanc horam aut hunc diem, totum inspice mentis tuae habitum: etiam si nihil mali fecisti, potes facere.

---

Seneca, DE IRA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/sen.html.
