Latin · ~4 min
Book 3
Seneca the Younger, De Ira 3.42
Not analysed yet
1. Careamus hoc malo purgemusque mentem et exstirpemus radicitus quae quamuis tenuia undecumque haeserint renascentur, et iram non temperemus sed ex toto remoueamus quod enim malae rei temperamentum est? Poterimus autem, adnitamur modo. 2. Nec ulla res magis proderit quam cogitatio mortalitatis. Sibi quisque atque alteri dicat: 'quid iuuat tamquam in aeternum genitos iras indicere et breuissimam aetatem dissipare? Quid iuuat dies quos in uoluptatem honestam inpendere licet in dolorem alicuius tormentumque transferre? Non capiunt res istae iacturam nec tempus uacat perdere. 3. Quid ruimus in pugnam? Quid certamina nobis arcessimus? Quid inbecillitatis obliti ingentia odia suscipimus et ad frangendum fragiles consurgimus? Iam istas inimicitias quas inplacabili gerimus animo febris aut aliquod aliud malum corporis uetabit geri; iam par acerrimum media mors dirimet. 4. Quid tumultuamur et uitam seditiosi conturbamus? stat supra caput fatum et pereuntis dies inputat propiusque ac propius accedit; istud tempus quod alienae destinas morti fortasse circa tuam est.