Latin · ~10 min
1.20
Seneca the Younger, de Tranquillitate Animi 1.20
Not analysed yet
VIII. 1 Transeamus ad patrimonia, maximam humanarum aerumnarum materiam. Nam, si omnia alia quibus angimur compares, mortes, aegrotationes, metus, desideria, dolorum laborumque patientiam, cum iis quae nobis mala pecunia nostra exhibet, haec pars multum praegrauabit. 2 Itaque cogitandum est quanto leuior dolor sit non habere quam perdere, et intellegemus paupertati eo minorem tormentorum quo minorem damnorum esse materiam. Erras enim si putas animosius detrimenta diuites ferre: maximis minimisque corporibus par est dolor uulneris. 3 Bion eleganter ait non minus molestum esse caluis quam comatis pilos uelli. Idem scias licet de pauperibus locupletibusque, par illis esse tormentum: utrique enim pecunia sua obhaesit nec sine sensu reuelli potest. Tolerabilius autem est, ut dixi, faciliusque non adquirere quam amittere, ideoque laetiores uidebis quos numquam fortuna respexit quam quos deseruit. 4 Vidit hoc Diogenes, uir ingentis animi, et effecit ne quid sibi eripi posset. Tu istud paupertatem, inopiam, egestatem uoca, quod uoles ignominiosum securitati nomen impone: putabo hunc non esse felicem, si quem mihi alium inueneris cui nihil pereat. Aut ego fallor, aut regnum est inter auaros, circumscriptores, latrones, plagiarios unum esse cui noceri non possit. 5 Si quis de felicitate Diogenis dubitat, potest idem dubitare et de deorum immortalium statu, an parum beate degant quod nec praedia nec horti sint nec alieno colono rura pretiosa nec grande in foro faenus. Non te pudet, quisquis diuitiis astupes? Respice agedum mundum: nudos uidebis deos, omnia dantes, nihil habentes. Hunc tu pauperem putas an diis immortalibus similem, qui se fortuitis omnibus exuit? 6 Feliciorem tu Demetrium Pompeianum uocas, quem non puduit locupletiorem esse Pompeio? Numerus illi cotidie seruorum uelut imperatori exercitus referebatur, cui iamdudum diuitiae esse debuerant duo uicarii et cella laxior. 7 At Diogeni seruus unicus fugit nec eum reducere, cum monstraretur, tanti putauit: "Turpe est, inquit, Manen sine Diogene posse uiuere, Diogenen sine Mane non posse." Videtur mihi dixisse: "Age tuum negotium, Fortuna, nihil apud Diogenen iam tui est: fugit mihi seruus, immo liber abii." 8 Familia petit uestiarium uictumque; tot uentres auidissimorum animalium tuendi sunt, emenda uestis et custodiendae rapacissimae manus et flentium detestantiumque ministeriis utendum. Quanto ille felicior, qui nihil ulli debet nisi cui facillime negat, sibi! 9 Sed, quoniam non est nobis tantum roboris, angustanda certe sunt patrimonia, ut minus ad iniurias fortunae simus expositi. Habiliora sunt corpora in bello quae in arma sua contrahi possunt quam quae superfunduntur et undique magnitudo sua uulneribus obicit; optimus pecuniae modus est, qui nec in paupertatem cadit lice procul a paupertate discedit.