Latin · ~16 min
1.29 to 1.30
Seneca the Younger, de Tranquillitate Animi 1.29-30
Not analysed yet
XIII. 1 Hoc secutum puto Democritum ita coepisse: "Qui tranquille uolet uiuere nec priuatim agat multa nec publice", ad superuacua scilicet referentem: nam, si necessaria sunt, et priuatim et publice non tantum multa, sed innumerabilia agenda sunt, ubi uero nullum officium sollemne nos citat, inhibendae actiones. 2 Nam qui multa agit saepe fortunae potestatem sui facit; quam tutissimum est raro experiri, ceterum semper de illa cogitare et nihil sibi de fide eius promittere: "Nauigabo, nisi si quid inciderit" et: "Praetor fiam, nisi si quid obstiterit" et: "Negotiatio mihi respondebit, nisi si quid interuenerit." 3 Hoc est quare sapienti nihil contra opinionem dicamus accidere: non illum casibus hominum excerpimus, sed erroribus, nec illi omnia ut uoluit cedunt, sed ut cogitauit. Imprimis autem cogitauit aliquid posse propositis suis resistere. Necesse est autem leuius ad animum peruenire destitutae cupiditatis dolorem, cui successum non utique promiseris. XIV. 1 Faciles etiam nos facere debemus, ne nimis destinatis rebus indulgeamus, transeamusque in ea in quae nos casus deduxerit, nec mutationem aut consilii aut status pertimescamus, dummodo nos leuitas, inimicissimum quieti uitium, non excipiat. Nam et pertinacia necesse est anxia et misera sit, cui fortuna saepe aliquid extorquet, et leuitas multo grauior, nusquam se continens. Vtrumque infestum est tranquillitati, et nihil mutare posse et nihil pati. 2 Vtique animus ab omnibus externis in se reuocandus est: sibi confidat, se gaudeat, sua suspiciat, recedat quantum potest ab alienis, et se sibi applicet; damna non sentiat, etiam aduersa benigne interpretetur. 3 Nuntiato naufragio, Zenon noster, cum omnia sua audiret submersa: "Iubet, inquit, me fortuna expeditius philosophari." Minabatur Theodoro philosopho tyrannus mortem, et quidem insepultam: "Habes, inquit, cur tibi placeas, hemina sanguinis in tua potestate est; nam quod ad sepulturam pertinet, o te ineptum, si putas mea interesse supra terram an infra putrescam." 4 Canus Iulius, uir in primis magnus, cuius admirationi ne hoc quidem obstat quod nostro saeculo natus est, cum Gaio diu altercatus, postquam abeunti Phalaris ille dixit: "Ne forte inepta spe tibi blandiaris, duci te iussi. Gratias, inquit, ago, optime princeps." 5 Quid senserit dubito; multa enim mihi occurrunt. Contumeliosus esse uoluit et ostendere quanta crudelitas esset, in qua mors beneficium erat? An exprobrauit illi cotidianam dementiam? Agebant enim gratias et quorum liberi occisi et quorum bona ablata erant. An tamquam libertatem libenter accepit? Quicquid est, magno animo respondit. 6 Dicet aliquis: potuit post hoc iubere illum Gaius uiuere. Non timuit hoc Canus: nota erat Gaii in talibus imperiis fides. Credisne illum decem medios usque ad supplicium dies sine ulla sollicitudine exegisse? Verisimile non est quae uir ille dixerit, quae fecerit, quam in tranquillo fuerit. 7 Ludebat latrunculis. Cum centurio, agmen periturorum trahens, illum quoque excitari iuberet, uocatus numerauit calculos et sodali suo: "Vide, inquit, ne post mortem meam mentiaris te uicisse." Tum, annuens centurioni: "Testis, inquit, eris uno me antecedere." Lusisse tu Canum illa tabula putas? Illusit. 8 Tristes erant amici, talem amissuri uirum: "Quid maesti, inquit, estis? Vos quaeritis an immortales animae sint; ego iam sciam." Nec desiit ueritatem in ipso fine scrutari et ex morte sua quaestionem habere. 9 Prosequebatur illum philosophus suus, nec iam procul erat tumulus in quo Caesari deo nostro fiebat cotidianum sacrum. Is: "Quid, inquit, Cane, nunc cogitas? aut quae tibi mens est? -Obseruare, inquit Canus, proposui illo ue1ocissimo momento an sensurus sit animus exire se." Promisitque, si quid explorasset, circumiturum amicos et indicaturum quis esset animarum status. 10 Ecce in media tempestate tranquillitas, ecce animus aeternitate dignus, qui fatum suum in argumentum ueri uocat, qui, in ultimo illo gradu positus, exeuntem animam percontatur, nec usque ad mortem tantum, sed aliquid etiam ex ipsa morte discit: nemo diutius philosophatus est. Non raptim relinquetur magnus uir et cum cura dicendus: dabimus te in omnem memoriam, clarissimum caput, Gaianae cladis magna portio!