Latin · ~9 min
1.32 to 1.33
Seneca the Younger, de Tranquillitate Animi 1.32-33
Not analysed yet
XVI. 1 Sequetur pars quae solet non immerito contristare et in sollicitudinem adducere. Vbi bonorum exitus mali sunt, ubi Socrates cogitur in carcere mori, Rutilius in exsilio uiuere, Pompeius et Cicero clientibus suis praebere ceruicem, Cato ille, uirtutum uiua imago, incumbens gladio, simul de se ac de re publica palam facere, necesse est torqueri tam iniqua praemia fortunam persoluere. Et quid sibi quisque tunc speret, cum uideat pessima optimos pati? 2 Quid ergo est? Vide quomodo quisque illorum tulerit et, si fortes fuerunt, ipsorum illos animo desidera, si muliebriter et ignaue perierunt, nihil periit. Aut digni sunt quorum uirtus tibi placeat, aut indigni quorum desideretur ignauia. Quid enim est turpius quam si maximi uiri timidos fortiter moriendo faciunt? 3 Laudemus totiens dignum laudibus et dicamus: "Tanto fortior! tanto felicior! Omnes effugisti casus, liuorem, morbum; existi ex custodia; non tu dignus mala fortuna diis nisus es, sed indignus in quem iam aliquid fortuna posset." Subducentibus uero se et in ipsa morte ad uitam respectantibus manus iniciendae sunt. 4 Neminem flebo laetum, neminem flentem: ille lacrimas meas ipse abstersit, hic suis lacrimis effecit ne ullis dignus sit. Ego Herculem fleam quod uiuus uritur, aut Regulum quod tot clauis configitur, aut Catonem quod uulnera iterat sua? Omnes isti leui temporis impensa inuenerunt quomodo aeterni fierent, et ad immortalitatem moriendo uenerunt. XVII. 1 Est et illa sollicitudinum non mediocris materia, si te anxie componas nec ullis simpliciter ostendas, qualis multorum uita est, ficta, ostentationi parata: torquet enim assidua obseruatio sui et deprehendi aliter ac solet metuit. Nec umquam cura soluimur, ubi totiens nos aestimari putamus quotiens aspici. Nam et multa incidunt quae inuitos denudant, et, ut bene cedat tanta sui diligentia, non tamen iucunda uita aut secura est semper sub persona uiuentium. 2 At illa quantum habet uoluptatis sincera et per se inornata simplicitas, nihil obtendens moribus suis! Subit tamen et haec uita contemptus periculum, si omnia omnibus patent: sunt enim qui fastidiant quicquid propius adierunt. Sed nec uirtuti periculum est ne admota oculis reuilescat, et satius est simplicitate contemni quam perpetua simulatione torqueri. Modum tamen rei adhibeamus: multum interest, simpliciter uiuas an neglegenter.